Petrus Damiani: Epistulae

Pag 132


intentaret: Nunquid oblitus es, ait, hac tibi nocte quid fecerim? Nam si
non excidit, certus es, quia dum ego me in apri silvestris effigiem verti,
tu me quasi venator insectabaris. Sed qui videbar aper, subito speciem
venustae mulieris assumpsi, atque in osculum tuum ruens ut semen efflueres,
cum gloria triumphavi. Cum itaque reprobus spiritus de fratre
delinquente per soporis energiam se glorietur habuisse triumphum,
quanto putamus eum gaudere tripudio super his, qui labuntur in adulterium
vel incestum? Unde sepe Deus omnipotens terribile exhibet etiam
in hac vita iudicium, nec tamen miseri homines desinunt iterare
plectendum.
Nam Robertus Gallorum rex, avus istius Philippi, qui in paterni iuris
sceptra successit, propinquam sibi copulavit uxorem, ex qua suscaepit
filium, anserinum per omnia collum et caput habentem. Quos etiam
virum scilicet et uxorem, omnes fere Galliarum episcopi communi simul
excommunicavere sententia. Cuius sacerdotalis edicti tantus omnem undique
populum terror invasit, ut ab eius universi societate recederent, nec
preter duos sibi servulos ad necessarii victus obsequium remanerent. Qui
tamen et ipsi omnia vasa in quibus rex vel edebat vel bibebat, percepto cibo
abhominabilia iudicantes, pabulum ignibus exhibebant. His tandem rex
coartatus angustiis ad sanum consilium rediens divortit incestum, init
legale connubium.

Torna all'inizio