sanctimonialium et virginum, que die ac nocte devotum obsequium Domino exiberent.
Post hec misit devota regina gentis Longobardorum nuncios sollempnes et fide dignos
ac devotos in insulam Corsicam et mandavit, ut corpus beatissime martyris Iulie cum
omni sollicitudine deferrent ad monasterium, quod ipsa construscerat. Qui fideliter et
devote mandata conplentes corpus dicte virginis ad civitatem Brixie detulerunt et in
predicti monasterii ecclesia honorabiliter locaverunt; ubi per eius merita et orationes
multas multa benelicia conferuntur, prestante domino nostro Iesu Christo. Qui cum
patre et filio et spiritu sancto vivit et regnat in secula seculorum. Amen. Iste rex
Desiderius fuit ultimus Longobardorum rex et XXVIIus.
LXXV. De Leone imperatore.
Anno Domini DCCLXXVII. Leo apud Constantinopolim regnavit ann. VI; post venit imperium
in manus uxoris Leonis nomine Yrene.
LXXVI. De Yrene uxoris Leonis.
Anno Domini DCCLXXXIII. Yrene regnavit apud Constantinopolim cum filio suo Constantino
an. X. Cuius temporibus, scilicet anno Domini DCCLXXXVI, crucis signum repente in vestibus
apparuit, et sanguis de celo profluxit. Hanc Yrenem, quia Karulo nubere voluit, Greci monasterio
instruxerunt et Nicophorum elegerunt.
LXXVII. De Nicophoro imperatore et filio eius Staurario.
Anno Domini DCCXCIII. Nicophorus apud Constantinopolim regnavit an. VIII. Post quem
Staurarius filius eius regnavit men. IIII apud Romam. His temporibus Adrianus papa
primus, Leo papa tercius successit. Hic Leo papa synodum celebravit, in qua dampnavit hereticos
dicentes Christum Dei filium adoptivum. Et si vis aliud invenire de gestis, que fuerunt
eodem tempore, require cronicam pontificis Leonis pape, et ibi omnia per ordinem
invenies.
LXXVIII. De Karlo Magno imperatore, Uliverio et Rolando.
Anno Domini DCCC, anno ab Urbe condita MCLII. Karolus, cum regnasset in Francia an.
XXXIII, a Leone papa tercio unctus est in Romanum imperatorem et imperavit an. XIIII, men. I
di. VIIIm. Hic confirmavit ecclesie Romane que donaverat Pipinus pater suus, et iunxit ei ducatum
Spoletanum et Beneventum et alias etiam ecclesias possessionibus ampliavit. Hic cum Michaele, qui
post Staurarium apud Constantinopolim regnavit an. II, et post cum Leone successore pacem perpetuam
hoc modo firmavit, ut alter alterius super nominetur et alter ab altero semper iuvetur; Grecus imperator
habet Orientem et Constantinopolim, et Karolus et successores habent Romam et Occidentem.
Abhinc gesta orientalium Grecis cyrographis his relinquentes, que apud nos gesta sunt orientalia
prosequamur. His in pace conpositis Karolus Ierosolimam causa orationis per Constantinopolim ivit et
per Syciliam et Calabriam et Apuliam Romam rediit; et Aquisgrani reversus, ubi sedem regni constituit,
et finem vite suscepit. Anno Domini DCCCXIIII, anno regni sui imperii XLVI, subiecit |
|