virtute, B. eadem gratia talis duchessa vel talis ducis
uxor aut filia, salutem et vite longitudinem cum gloria et honore.
Audivimus nuper auditum bonum, et desiderabilem suscepimus
intellectum, quod, illius gratia dispensante qui Elisabeth
uterum fecit sterilitatis fecundum, puer natus est
vobis, filius letitie et exultationis, consanguineorum magnum
gaudium et omnium amicorum, quem Dominus crescere faciat
scientia et etate, ut domum Estensem que desolata videtur
nullo stipite remanente, diu regnare possit et feliciter
gubernare.
CCXVI.
Responsiva ad predictam.
Excellentie vestre sollicitudo laudabilis nostre dilectionis
litteras antecessit, in quibus quod audistis vobis gaudium
nuntiamus, de magna gratia quam nobis contulit rex celestis;
qui non peccantis merita sed ancille humilitatem considerans, ex
utero senectutis misericorditer voluit quod filius nasceretur,
de cuius ortu letantur parentes et exultant omnes consanuinei
et amici, magnificantes nobiscum omnipotentiam creatoris,
qui servis suis tam benigno favore voluit providere. Et
quia super hoc vestram exellentiam multipliciter cognovimus
gratulari, omni tempore vobis tenemur ad grates, servitia, et
honores; pro quibus ille qui vere dicitur gloriosus vestre bonitati
respondere dignetur et omne vestrum desiderium
adimplere.
|
|