Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 38


<DE ALTARIUM ABLUTIONE.> Reficiente conuentu secretarii adiunctis sibi
sacerdotibus, quot necessarii fuerint et quibus iussum fuerit, remaneant
in aecclesia ad abluenda altaria omnia, quae prius lauanda sunt aqua
deinde uino.

<DE COLLATIONE.> Refectis seruitoribus postquam de monasterio et
dormitorio in claustrum redierint pulsata tabula fratres eant in refectorium
propter seruandum ordinem, quasi ad bibendum et bibant aquam
qui uoluerint, alium potum minime. Illis exeuntibus de refectorio et in
claustro residentibus facto congruo interuallo pulsetur tabula et uadant
omnes ad collationem. A qua iubente abbate percussa a priore tabula
surgentes pergant in refectorium ad caritatem bibendam.

SABBATO SANCTO


<DE OFFICIO DIUINO ET CAPITULO.> Percutiatur tabula ante Nocturna sicut
in sexta feria et caetera similiter fiant usque ad Primam. In tercio nocturno
legatur de epistola Pauli apostoli Christus assistens pontifex futurorum . Ad
Primam surgant in nocturnalibus suis. Primam et septem psalmos et
letaniam et caeteras horas usque ad Uesperas dicant sicut in sexta feria.
In capitulo legatur sententia de regula sancti Benedicti et disponantur,
quae agenda sunt usque ad Pascale capitulum. Ante capitulum et post
capitulum debent secretarii monasterium et omnia altaria ornare, cereos
ubicunque esse debent collocare, cereum ad benedicendum in loco suo
stabilire. In quo a cantore scribi debet, quotus annus ille sit ab incarnatione
domini, et crux designari infixis in quinque locis quinque granis
incensi.

<DE IGNE SACRANDO.> Post Nonam induantur qui officium sunt celebraturi
et ad officium specialiter seruituri et infantes omnes sacerdos
alba et stola, caeteri albis. Induti in chorum redeant. Dehinc procedant
ad sacrandum ignem canentes psalmum quinquagesimum. Primus
omnium secretarius qui hastam portat, in qua sacratum ignem reportet;
dehinc portitor aquae benedictae; post hos qui portant crucem et
thuribulum; dehinc sacerdos, qui ignem sacraturus est; post quem
infantes; dehinc reliqui induti, post quos alii fratres, sicut procedunt in
dominicis diebus. Sacrato igne proiciat sacerdos aquam benedictam super
eum et postea ex carbonibus ipsius ignis impleatur thuribulum; quo

Torna all'inizio