Salimbene de Adam: Cronica

Pag 391


mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et
Cephas? Aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc
operandi?
Hac auctoritate confisi et freti, credentes se esse apostolos,
ducebant secum dominam Tripíam, sororem fratris Guidonis
Putágii, qui multis annis prefuit omnibus, nec non et multas
alias mulieres, que eis ruine occasio estiterunt. Ideo Apostolus
dicit: Ab omni spetie mala abstinete vos, I Thessa. V. Moyses
etiam feminas precepit interfici, Numeri XXXI. Dixit enim:
Cur feminas reservastis? Nonne iste sunt que deceperunt filios
Israel ad sugestionem Balaam et prevaricari vos fecerunt in Domino
super peccato Phosgór, unde et percussus est populus? Ergo mulieres
que noverunt viros in coitu iugulate
. De hac materia dicit
beatus Ieronimus: «Crede michi quod non potest toto corde
esse cum Deo qui feminarum accessibus copulatur». Item idem:
«Flammigero igne percutit femina conscientiam pariter habitantis».
Item idem: «Ubi femina erit cum viris, non deerit viscarium
diaboli». Item idem: «Periculose tibi ministrat, cuius vultum
frequenter attendis». Item Augustinus: «Inter omnia certamina
Christianorum graviora sunt prelia castitatis, de qua
continua pugna et rara victoria». Item Augustinus: «Continentiam
iubes? Da quod iubes et iube quod vis».
Ad hanc materiam pertinet quod dicebat beatus Grisantus,
cum a puellis virginibus temptaretur et ad peccandum sollicitaretur:
«Exurge, Domine, in adiutorium michi, dic anime mee:
Salus tua ego sum
. Quis enim istam pugnam a diabolo excitatam
vincere prevalet, nisi tua pro eo fuerit dextera dimicata? Errat
qui se putat castitatem perfectam suis nisibus obtinere. Nisi enim
tuo ymbre fuerit extincta flamma libidinis, non potest animus
venire quo pergit». Puellas autem virgines quasi viperas perorrebat.
Iacebat autem in oratione immobilis et, amplexus earum
et oscula quasi sagitarum ictus scuto sue fidei excipiens, clamabat
ad Dominum dicens: «Exurge, Domine» et cet. Quid ergo
facient miseri Apostoli Ghirardini Segalelli, qui tota die discurrunt
per civitatem mulieres videndo? Audiant ergo quid scriptura
dicit:
Subtrahe ligna foco, si vis extinguere flammam;
si carnis motus, ocia, vina, dapes.

Torna all'inizio