Paulinus Aquileiensis: Epistolae

Pag 520


sacris memoriis. Neminem namque alium arbitrati sunt sanctam ecclesiam de inlatis iniuriis
tam potentissimae quam regali animadversione ulcisci, vicariam ab eo vicissitudinis
expetens curam; ut quemadmodum illa eum et in praesenti saeculo nequam sacris
tuetur perpetem precibus, et inter bella spiritalibus non cessat coronare triumphis,
et caelesti regno divinam inplorando clementiam participem fieri inprecatur, ita et ille
principalem adeptus potentiam et ab inimicis eius valenter eam defendere et de hostibus
eius ultrici invectionis sententia non desinat vindicare. Non igitur dedignetur
benignitatis vestrae excellentia sollicitudinis erga eam pro hoc negotio vigilanter gerere
curam, rememorantes per omnia sacri fontis utero, de quo multo longe felicius estis
renati, fideique lactis dulcedine enutriti, quam prius materna bene quamvis vulva
generati, carnalibus estis uberibus ablactati.
Egrediatur quapropter, si placet, una de hac re per universam regni vestri late
diffusam monarchiam decretalis sententiae ultio, quam nulla umquam possit inimica
veritatis et adversatrix iustitiae quaelibet urguente refragationis instinctu oblivio abolere.
Valde enim huius sceleris truculenta praestigia ob incuriam discipline per
cunctas mundi ecclesias praevaluere partes. Unde vestri est censura magisterii
resecanda haec noxialis morbi modis omnibus pestis, et potentissima docilique funditus
manu extirpanda: quatinus sit sancta ecclesia vestris adiuta praesidiis libera et
ab humano sanguine inpolluta, quae Christi est precioso sanguine purpurata. Quocirca
eiusdem retenti feliciter gremio, et in hac vita incolomes et gloriosi, et aeterna
beatitudine gaudebundi semper potiamini et felices per Iesum Christum dominum
nostrum, qui cum patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in trinitate perfecta per
omnia saecula saeculorum. Amen.
--------------------------
Admonere te cum lacrimis et multo gemitu cordis curamus, fili Haistulfe,
si tamen filius dici debeas, qui tam crudeliter infelix homicidium perpetrasti. Nam

Torna all'inizio