<DE ADUENTU DOMINI>
Sabbato praecedente Dominicam de Aduentu Domini dimittatur ad
Uesperas oratio de cruce usque post octauas Epyphaniae. Si festiuitas
sancti Andreae in hac die euenerit, agantur pleniter Uesperae de apostolo.
Finitis Uesperis incipiatur antiphona Ecce nomen domini cum Gloria patri .
Dicta antiphona sequatur uersus et collecta de Aduentu Domini. In
crastino ad inuitatorium duo fratres in albis, in sede episcopali in cappis.
Et ubicunque ordo monachorum qui hic describitur ad inuitatorium et
ad Benedictus et ad Magnificat praecipitur esse in albis, in sede episcopali
institutum est esse in cappis. Lectiones de Isaia propheta usque ad
Natiuitatem Domini. In Matutinis Laudibus psalmi Miserere mei deus et
reliqua. Ad Benedictus sacerdos in alba incenset altaria. Ad Primam capitulum
Domine miserere nostri omnibus dominicis et festis ad Natiuitatem
Domini. Gloria in excelsis deo minime dicatur. Ad maiorem missam
diaconus et subdiaconus casulis sint induti. Dominicis et aliis festis
quibus duodecim lectiones faciunt adipem comedant. Si festiuitas sancti
Andreae in hac die euenerit, praecedente sabbato sicut in uigilia ieiunetur
et missa de uigilia dicatur. Commemoratio ad Uesperas et in crastino ad
Matutinas Laudes et missa matutinalis de apostolo agatur. Festiuitas
uero in crastinum differatur. Ad Uesperas ipsius diei capitulum et
caetera quae sequuntur de apostolo dicantur; dehinc commemoratio
de Aduentu.
<DE PRIUATIS DIEBUS IN ADUENTU DOMINI>
Priuatis diebus preces Oremus pro omni gradu ecclesiae . Feria quarta, sexta
et sabbato Quatuor Temporum pronuncientur euangelia ipsorum dierum. |
|