Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 58


Quod virtutum quaedam sunt principales, quaedam
Cardinales, quaedam vero annexae.
Cap. V.

Enumeravimus supra duodecim virtutes: sed non omnes
illae duodecim sunt aequalis perfectionis, nec sunt
aeque principales Consuevit enim apud Sanctos, et etiam
apud Philosophos distingui inter virtutes: quia quaedam
sunt Cardinales et principales, quaedam vero annexae.
Cardinales autem sunt quatuor, videlicet, Prudentia, Iustitia,
Fortitudo, et Temperantia. Annexae autem et non
principales sunt aliae octo, de quibus supra fecimus mentionem.
Has autem quatuor virtutes esse Cardinales et
principales, triplici via investigare possumus. Prima via
sumitur ex parte materiae, circa quam versantur. Secunda
ex parte subiecti, in quo existunt. Tertia ex parte conditionum,
quae ad virtutes requiruntur. Prima via sic patet:
nam omnis virtus, vel est circa rationes, vel circa passiones,
vel circa operationes. Cum enim contingat ratiocinari
recte et non recte, oportet virtutem aliquam,
quae sit recta ratio, per quam de ipsis agibilibus rectas rationes
faciamus. Rursus cum contingat operari recte et
non recte, sic ut est dare virtutem, per quam dirigimur
in ratiocinando de agibilibus: sic est dare virtutem, per
quam dirigimur in operanda ipsa agibilia. Amplius quia
contingit nos passionari recte et non recte, oportet dare
virtutes aliquas, per quas modificentur in ipsis passionibus.
Cum ergo passiones quaedam impellant nos ad malum,
ut passiones concupiscibiles, quia proni sumus ad
agendum illa: quaedam vero retrahunt nos a bono, ut
passiones irascibiles: circa passiones oportet dare virtutem
aliquam, ne passiones nos impellant ad id quod ratio vetat:
et oportet dare virtutem aliam, ne passiones retrahant

Torna all'inizio