Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

27


et ideo, volens ipsam ampliare et augumentare, castrum
hedificavit in loco, qui nunc dicitur Castellum. fecit quoque
turres et fortilitias in loco ubi nunc est palatium
archiepiscopale, et muris fortissimis omnia communivit.
postmodum autem multi habitatores hinc inde venerunt et circumquaque
domos edificaverunt, et paulatim crescere cepit Ianicula.
istud autem quod diximus de isto Iano, cive Troie,
scimus tantum per famam publicam et antiquam. nos enim
filii didicimus a patribus nostris, et patres nostri a suis patribus
ista similiter didicerunt; et sic generatio hec omnia nota
fecit generationi et natio nationi, ut possimus dicere cum Propheta:
"Quanta mandavit [Dominus] patribus nostris nota
facere ea filiis suis, ut cognoscat generatio altera; filii,
qui nascentur, exurgent et narrabunt filiis suis". Moyses

Torna all'inizio