Feneratur Domino qui miseretur pauperis, et uicissitudinem suam
reddet ei.
Fenerat ille Deo quisquis miseretur egeno,
Atque uicem recipit qui pia dona dedit.
Luxuriosa res uinum et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur
non erit sapiens.
Ex uino luxus fluit ebrietasque tumultus:
His se qui miscet non agit ut sapiens.
Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo estate, et non dabitur
ei.
Nolit arare piger frigens algore minaci;
Meret in estate fertilitate carens.
Iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.
Vir iustus peragrans in simplicitate beata
Ipse bonam prolem tempore mortis habet.
Pondus et pondus, et mensura et mensura: utrumque abhominabile
est apud Deum.
Est odium pondus Domino mensuraque duplex.
Exsecratur et hunc qui patrat ista Deus.
Dissipat impios rex sapiens et incuruat super eos fornicem.
Rex sapiens reprobos disperdit iure tirannos,
Et super hos curuo fornice tecta leuat.
Mul<c>tato pestilente sapientior erit paruulus, et qui sequitur
sapientiam sumet scientiam.
Viro pestifero metuens fit mitior ulto;
Qui sequitur docile ipse peritus adest.
Qui diligit epulas in egestate erit; qui amat uinum et pinguia non
ditabitur.
Pauper amans epulas uitam patietur amaram,
Nam faciunt hominem Bachus, adeps, inopem.
Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
Desertas homini melius puto uertere terras
Quam cum rixosa coniuge ferre moras.
Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
Aduersus Deum non est prudentia quicquam.
Nec contra fit eum consilium ualidum.
Melius est nomen bonum quam diuitiae multae; super argentum uero
et aurum gratia bona.
Diuitias multas famae praecellit honestas.
Argento et auro gratia fit melior.
|
|