territorium equitans ipsorum oppida atque loca devastavit et
combussit multamque etiam predam inde extorsit. Hoc itaque
Cremonenses et Mediolanenses atque Laudenses, Pergamenses
seu Brixienses et Parmesani pro certo, quod imperator
fecerat, audientes et illud pro maxima re habentes, statim ad
Placentiam in occursum Placentinorum remeaverunt ac deinde
imperatori obviam venerunt. Quod quidem cum imperator
audisset, statim, quam subito potuit, ad Papie civitatem cum
omni suo exercitu reversus est.
Preterea post parvum tempus idem imperator ad castrum
Morbionis cum Papiensibus ac suis militibus Teutonicis,
quos adhuc secum habebat, equitavit totamque villam ipsius
castri depredavit ac postea eam combussit; deindeque Papiam
redivit.
Papienses quoque et ipsi multociens super Laudenses
equitantes maximam Laudensium predam reportaverunt.
Laudenses namque et tunc Papiensibus legatos mittunt
mandantque eis, quatenus predam, quam eis abstulerant,
redderent et eos amplius non offenderent; dicentes et ipsos
Papienses secum in perpetuum coniuratos fore nec ipsos per
se unquam eos offendisse nec offendere velle. Papienses vero
nec ullum bonum verbum legatis respondere. Legati namque
|
1
5
10
15
20
|