Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 146


Adde, quod pax ista via quedam et scala est, per quam ad pacem
Ierusalem optinendam pertingitur; immo in pace ista pax Ierusalem
includitur et servatur, sicut supra ex verbis Ieremie licuit intueri. Et
Paulus ad Thimotheum pro hac pace orare docet: Obsecro primo
omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro
omnibus hominibus, pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt

constituti, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et
castitate
. Inde est, quod dominus noster pacem ecclesie daturus adveniens
tantam ei pacem mundi pacem paravit, ut auferet bella usque ad fines
terre, arcum contereret, arma confringeret et scuta combureret igni
.
XVIIII. De pace Ierusalem, hoc est ecclesie.
Iam hora est, ut de pace Ierusalem, hoc est ecclesie, que dicenda sunt
annectamus. Pax ista, sicut nos proposuisse meminimus, christiane
societatis concordia est. Cuius monstrator et monitor erat Paulus, cum
diceret: Non est regnum dei esca vel potus, sed iustitia et pax. Itaque
que pacis sunt sectemur
. Et rursum ad Thimotheum: Sectare iustitiam,
fidem, caritatem et pacem cum hiis, qui invocant dominum de corde puro
.
Evidentius autem de hac pace discipulos dominus commonebat:
Habete, inquit, in vobis sal et pacem habete inter vos. In sale sapientie
nostis intelligi condimentum. Que autem verior sapientia quam ea, de qua
scribitur, quia predicamus Christum dei virtutem et dei sapientiam?
Mandaturus ergo de hac pace de sale premonuit, quia nemo pacem istam
meretur habere, nisi qui prius Christum elegerit per fidem in corde suo
suscipere. Est enim ipse, ut dudum diximus, pacis huius conciliator
et auctor, pater, inquit propheticum eloquium, futuri seculi, princeps
pacis
..

Torna all'inizio