cum possessionem perdis, et ius perdidisti. Ideoque
captivos, si fugerint, nemo ad iudicem repetere solet,
etiam nec predas, si eas priores domini receperint.
Apes et quedam alia volucrum genera, si e privato meo
longius evolaverint et in alieno desederint, repeti non
queunt: tu homines, non modo liberum animal, sed
dominum ceterorum, si se in libertatem manu et armis
asserant, non manu et armis repetes, sed iure, quasi tu
homo sis, illi pecudes? Neque est quod dicas: Romani
iuste bella nationibus intulerunt iusteque libertate illas
exuerunt. Noli me ad istam vocare questionem, nequid
in Romanos meos cogar dicere, quanquam nullum
crimen tam grave esse potuit, ut eternam mererentur
populi servitutem, cum eo, quod sepe culpa
principis magni ve alicuius in re publica civis bella
gesserunt et victi immerita servitutis pena affecti sunt.
Quorum exemplis plena sunt omnia.
Neque vero lege nature comparatum est, ut populus
sibi populum subigat. Precipere aliis eosque exhortari
possumus, imperare illis ac vim afferre non possumus,
nisi relicta humanitate velimus ferociores beluas imitari,
que sanguinarium in infirmiores imperium exercent,
ut leo in quadrupedes, aquila in volucres, delphinus
in pisces. Veruntamen he belue non in suum genus
sibi ius vendicant, sed in inferius. Quod quanto magis
faciendum nobis est et homo homini religioni habendus,
cum, ut M. Fabius inquit, «nulla supra terras
adeo rabiosa belua, cui non imago sua sancta sit».
87 Itaque quatuor fere cause sunt, ob quas bella inferuntur:
|
|