naturam: et secundum hoc actus etiam prudentiae immixtus est actibus aliarum
virtutum. Sicut enim inclinatio naturalis est a ratione naturali, ita inclinatio
virtutis moralis a prudentia; electio autem eorum quae sunt ad finem, secundum
quod electio importat praeceptum rationis de his prosequendis. Sed actus
prudentiae sibi proprius est, et distinctus ab actibus aliarum virtutum.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod electio finis proximi pertinet ad virtutem
moralem quantum ad hoc quod electio ad appetitum pertinet; sed electio eorum
quae ad illum finem ordinantur, pertinet ad prudentiam quantum ad id quod
cognitionis est: electio enim aliquid habet de cognitione, et aliquid de appetitu.
Ad secundum dicendum, quod eligere medium, est actus uniuscuiusque virtutis
in propria materia; sed praefigere medium hoc, est actus prudentiae.
Ad tertium dicendum, quod virtutis moralis inclinatio convenit quodammodo
cum inclinatione naturae, et quodammodo differt. Convenit quidem in hoc, quia
utraque inclinatio est in finem determinatum; differt autem in hoc quod in naturalibus
sicut est finis determinatus, ita et ea quae sunt ad finem; sed in virtutibus
moralibus est finis determinatus, non autem viae ad finem, quia potest
medium inveniri in diversis diversimode. Et quia naturalis inclinatio est semper
uno modo, ideo inclinatio virtutis moralis non sufficit in ea quae sunt ad finem,
sed oportet quod determinetur per virtutem cognitivam, scilicet prudentiam.
Ad quartum dicendum, quod non quaelibet operatio est finis moralis virtutis,
sed illa qua attingitur medium, in quo est bonum rationis. Sed operationes illae
in quibus quaeruntur debitae circumstantiae ut inveniatur medium, sunt operationes
quae sunt fines.
Ad quintum dicendum, quod Augustinus intendit ponere actus virtutum secundum
quod habentur hic differenter quam in patria: et ideo ponit actus virtutum
respectu mali, quod non erit in patria. Nec curat utrum sint actus principales
virtutis cui assignantur, dummodo ad ipsam, vel ad aliquam virtutem ei
annexam, pertineant.
Ad sextum dicendum, quod perferre, secundum quod dicitur actus fortitudinis,
non dicit immobilitatem, sed electionem immorandi in molestiis propter bonum
virtutis sine perturbatione immoderati timoris; in quo differt ab aliis virtutibus:
quia caritas facit imperturbatum contra odium, mansuetudo contra iram,
patientia contra tristitiam: et hic quidem, ut Philosophus dicit in 3 Ethic.,
est magis actus fortitudinis quam
aggredi difficilia, quanto est difficilius praesentia mala non fugere, quam insurgere
in mala quae nondum afficiunt. Quamvis autem fortitudo sit contra molestias
mortis principaliter, tamen etiam secundario est contra omnes alias molestias:
quia in omnibus fortis bene se habet, ut dicit Philosophus in 3 Ethic.
|
|