clericali habitu longa saeculi vetustate ac usitatione, multis transactis temporibus, vultu, 
habitu, incessu erant nutriti, ut si aliquem chori Ambrosiani totius in Burgundia aut in 
Teutonica aut in Francia literarum studiis deditum invenires, etiamsi non ultra vidisses, 
de huius ecclesiae usibus aliquantulum notus sine mora huius esse ecclesiae affirmares. 
In eadem denique ecclesia ferulae decem, unaquaeque suum et proprium ordinem erga 
subditos die ac nocte custodientes, a magistris studiose regebantur; quarum duae extra 
chorum manentes, a magistro beati Ambrosii scolae et a vicecomite, laicus laicos et ipse 
regens, tenebantur. Sacerdotes 24 ordinis maioris, diacones 7, subdiacones totidem, 
notarii multi, lectores ecclesiae pondus portantes docti cantu lectione psalterio 18. 
Praeter horum ordines 12 sacerdotes decumani, videlicet ordinibus de decumanis viri boni 
testimonii bonaeque famae. Hii officium praestabant in yemali ecclesia, et haec in aestate 
agentes, quae necessaria erant populo manicanti. Custodes 16 boni viri ac in omnibus 
ecclesiasticis officiis curialiter eruditi. In scola sancti Ambrosii decem viri clerici, tamen 
cum ipsis mulieres iam senescentes, vestibus corporis et capitis ornamento mutatae totidem, 
panem et vinum pro populo universo cottidie offerentes. Hii omnes cottidie Dei 
servitio et beatae Mariae ac urbis universae persistentes, suum officium per singulos dies 
Deo et populo desideranti persolvebant. Scolae vero, ubi cantus magistri ad docendos 
pueros cottidie conveniebant, in atrio ante ipsius ecclesiae regias duae erant, quae ab 
archiepiscopo, cum opus erat, mercede data nummorum, scolares a magistris emendabantur 
secundum quod Ezechiel propheta dicens affirmat:  Extra portam interiorem gazophilacia 
cantorum.  In atrio interiori, quod erat a latere portae respicientis ad aquilonem, 
philosophorum vero scolae diversarum artium peritiam habentium, ubi urbani et extranei 
clerici philosophiae doctrinis studiose imbuebantur, erant duae, in quibus ut clerici qui 
exercitiis tradebantur curiose docerentur, longa temporum ordinatione archiepiscoporum 
antecedentium, stipendiis a camerariis illius archiepiscopi, qui tunc in tempore erat, annuatim 
earum magistris honorifice donatis, ipse praesul multoties adveniens, saeculi sollicitudines 
a quibus gravabatur, a se depellebat, ac magistros ac scolares in studiis adhortans, 
in palatiis sese demum recipiebat Ambrosianicis. Praeterea senodochia, e quibus alia 
suscipiebant clericos peregrinos, alia mulieres tantum pauperes et peregrinas, alia infantulos 
qui ante ecclesiae ianuas a parentibus qui eos nutrire ac fovere minime valebant 
nimia paupertate attenuati, mittebantur, et mercede ac stipendiis obstetricibus ordinatis 
pueriliter alebantur. At sacerdotibus universis hanc urbem incolentibus magister praeerat, 
qui primicerius et coepiscopus vocatur, cui urbis totius ac plebarum omnium sacerdotes 
humiliter ac devote obediebant; quibus ipse, quamvis de populo natus, tamen Deo et hominibus 
carus, pro tempore in loco qui presbyterium vocatur congregatis, divinae legis 
ac fidei catholicae mandata curiose docendo pandebat. Qui etiam subditorum meritis 
exigentibus, saepe prout Deus illi administrabat, Dei dilectionem et proximi caritatem, 
sine qua nemo placebit Deo, ceteraque arma iustitiae, quibus armati stare possent ac 
adversariis resistere valerent, aperiebant. Praeter enim cetera sacerdotalia officia, quibus 
curialiter decem praelati supradicti insistebant, sacerdotes omnes urbani virgam cottidie 
praeter quadragesimam devote in manibus deportabant, quae rotunda atque levigata honore 
decentissimo rectitudinis et apicem irreprehensibiliter tenebat, et ab omni macula polita, 
inferius lamina circumdata, clavum acutum stringens, vim regiminis ipsis sacerdotibus 
ostendebat, quatenus virgae illius rotunditas, rotundam et conglutinatam caritatem ac perfectam 
mutuo Ambrosiani sacerdotes haberent, administrabat. Quicquid enim sanum est 
et rotundum, scissuram non habens, perfectum est, de qua divina scriptura clamat:  Deus 
non habitat in scissuris montium;  et caritas quae multitudinem peccatorum cooperit, una 
et perfecta est, de qua dicit apostolus:  Caritas patiens est, benigna est, non quaerit quae 
sua sunt, non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non ambitiosa, non cogitat malum, 
non irritatur, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati, omnia suffert, 
omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, caritas nunquam excidet;  de qua dicit Gregorius: 
 Qui sine caritate virtutes congregat, quasi ventum in pulverem portat.  Caritas quam 
Deus erga humanum genus habuit antiqui parentis peccato emersum, ipsum hominem
  |  
  |