Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 82


et bibentibus se nullomodo uitam praestaret aeternam.
Vnde et Iohannes euangelista ait: Et sanguis filii eius lauat nos ab
omni peccato.
Aut cuius caro et sanguis dat uitam manducantibus
et bibentibus se nisi filii hominis,quem deus signauit pater, qui
est uerus et omnipotens filius dei? Nam et panis uiuus pro nobis
discendit de caelo, qui dat uitam mundo. Quique ex eo manducauerit,
non morietur in aeternum. Ipse enim dicit: Ego sum panis
uiuus qui de caelo discendi.
Sic quippe discendit panis uiuus de
caelo, qui semper manebat in caelo, sicut filius hominis discendit
de caelo, qui quoniam unus idemque erat filius dei, numquam
deseruit caelum.
II 30 (II 11) Quin etiam agnus pro nobis fieri dignatus est,
quem Iohannes Baptista ostendit digito dicens: Ecce agnus dei, ecce
qui tollit peccata mundi.
De quo Iohannes euangelista in Apocalypsin
nouum cantare canticum se audisse testatus est dicens: Quattuor
animalia et uiginti quattuor seniores ceciderunt coram agno, habentes
singuli cytharas et fialas aureas.
Et post pusillum: Dignus es
inquiunt accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus
es et redemisti nos deo in sanguine tuo.
Et infra: Et uidi et audiui
uocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium et
seniorum, et erat numerus eorum milia milium, dicentium uoce
magna: Dignus est agnus qui occisus est accipere uirtutem et diuinitatem
et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem.
Et omnem creaturam quae in caelo est et super terram et sub
terra et quae sunt in mari et quae in ea, omnes audiui dicentes:
Sedenti in throno et agno benedictio et honor et gloria et potestas in
saecula saeculorum.
Ecce omnes angeli et animalia et
seniores et omnis creatura confitentur agnum qui occisus est accipere uirtutem
et diuinitatem, et tibi in tantum uiluit filius hominis, ut non
confundaris eum nuncupatiuum deum et adoptiuum filium profiteri?
II 31 (II 12) Tu igitur dixisti, non ego, ideo obseruatum esse
in toto euangelii corpore hominis semper filium traditum, non dei,

Torna all'inizio