qui collyrio unico languores omnes vult sanare. Pro patria civitateque
sua nullus debet laborum onera recusare. Publica semper preferenda
sunt propriis, sicut omnis scriptura testatur: qui enim communia vilipendit,
iam certe sua dissipat vel vilipendit. Qui aliquem civium presumpserit
molestare, potestati se reddit minorem (?) quam offensio
respicit singulorum. Parum prodest armorum protectio, ubi custodia
deficit equitatis. Locum regiminis non meretur cuius accio discrepat
ab honore. Temporis experimenta preteriti fidem reddunt quam sepe
de futuris. Pro vere conservacione iusticie rectorum omnium qui terrarum
regiminibus president interest esercere pro viribus, ut iniquorum
scelerata protervitas pro debito reprimatur obstaculo, et gladii
iusticialis acumine radicitus exstirpetur. Neronis tyrannidem nulla potuit
effusio sanguinis saturare. Indulget ut plurimum sceleratis rigor
iusticie, quos, primoque quod (?) non penitet sceleris, iuste maior et
acrior pena punit. Ubi multa et laboriosa concurrunt negocia, querendus
et providus gubernator. Requirimus vos in nostris securitatis
negociis, re requiri volentes a vobis semper ad ea que vestrum spectent
commodum et honorem. Ad rectorie gloriam digne ducitur quem genus
plenissime decorat et probitas. Laudabilis excellencia fame maxime
debet a rectoribus custodiri. Virtuosus dominus equitatem dolis et
fraudibus conculcatam et aridam facit sua prudencia reflorere.
Capitulum VI
DE EXORDIIS QUO AD IURISTAS, MEDICOS ET MAGISTROS SCIENCIARUM
Facundia sine prudencia loquacitas est dicenda. Is est contempnendus
ab omnibus qui se pre cunctis reputat sapientem. Imaginacio
viri providi eventum future considerat actionis. Homo est
ultra hominem, si perspicaciter se cognoscit. Legi facit iniuriam qui
legem a sua rectitudine alienat. Litterarum cognicio, nisi condiatur
rectitudine volontatis, sicut ad bonum attrahit, sic ad malum Solus
sapiens recte perficit quod intendit. Sapiencia vera est in virtute pocius
quam sermone. Sapiens non mutatur eciam iniuriis lacessitus.
Insipienter agit qui ante disciplinatum magisterii culmen ascendit, cum
prius debeat quisque discere quam docere. Debet studere
artifex unusquisque in suo artificio excellere universos. Non est imitator
legum qui insontes offendere nititur contra leges. Florum qualitas
fructuum percepcione cognoscitur, et laus cui fama favet asseritur
operibus commendata legitimis. Etsi aliquando, aliqua iusta causa
|
|