conceptus est de Spiritu Sancto, natus de Maria Virgine,
passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et
sepultus .
Brevitate vero utimur quando longum sermonem
materia non requirit, vel quando non licet diutius immorari.
19. DEMONSTRATIO
Demonstratio est cum res ita verbis esprimitur,
ut geri negotium et res manere ante oculos videatur.
Et hec exornatio in exordio et narratione precipuum
locum habet, utpote perfectissima omnium exornationum,
quoniam comprehendit et que sunt ante rem,
in re, post rem, et rebus sequentibus aut circumstantibus
non recedit.
Hoc autem in passione Christi totum videri potest,
si breviter cursum volumus totius intellegere passionis.
Hec de dignitatibus sententiarum sufficiant.
EXPLICIT DE COLORIBUS
|
|