Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 156

libro V


positione rerum, 'appositus' compositione verborum, 'ad rem applicitus' qualitate negotii et meritis personarum.
(4) Hoc autem poterimus assequi tribus rebus, scilicet arte, imitatione et exercitatione. (5) Ars est preceptio que dat certam viam rationemque dicendi; (6) imitatio est qua impellimur cum diligenti ratione ut in dicendo esse aliquorum similes valeamus; (7) exercitatio est assiduus usus consuetudoque dicendi.
3 (1) IN QUIBUS DEBEAT ESSE DICTATOR INSTRUCTUS.
(2) Qui dictator esse perfectus desiderat est necesse ut acute et cito sciat materiam et ea que materie conveniunt invenire (3) distincte et ordinate disponere, graviter et venuste pronuntiare, firmiter et perpetuo meminisse, suaviter eloqui et hornate. (4) In his enim quinque rebus consistit perfectio huius artis.
4. (1) DE TRIBUS GENERIBUS ELOCUTIONIS.
(2) Elocutionis vero genera tria distinguimus, scilicet grave, mediocre et tertium quod extenuatum vocatur. (3) Grave constat ex verborum gravium magna et hornata constructione; mediocre vero ex humili neque tamen ex infima et pervulgatisima dignitate verborum; extenuatum usque ad usitatisimam puri consuetudinem sermonis demittitur.
(4) Sed vitia collateralia sunt cavenda, quia gravis figura

Torna all'inizio