expugnare non potuit. Hic autem cum esset comes et iuuenis Albyriam filiam regis Hispanie 
duxit uxorem ex qua plures liberos habuit, Roggerium quem Apulie ducem instituit, Tancredum  
quem Tarenti principem fecit, Anfusium quem Capue principem ordinauit, Willelmum 
et Henricum. Habuit etiam de predicta uxore filiam unam. 
Interea Innocentius papa in Francia aliquantulum demoratus Alamanniam uenit et ab 
imperatore Lothario et ab uniuersis principibus eius cum summa est gloria et deuotione susceptus.  
Imperator autem tum predicti pape suggestione et ammonitione continua, tum 
exulum Apulie precibus et miseratione commotus cum magno esercitu Italiam intrauit et 
per partes Ancone simul cum papa Innocentio in Apuliam uenit, Robbertum uero Capuanum 
principem cum comite Raydulfo et aliis exulibus et quadam parte sui exercitus Terram Laboris  
intrare iussit, galeas etiam Pisanorum in eorum auxilio uenire precepit. Imperator autem  
totam Apuliam, resistente sibi nemine, occupauit. Rex uero Roggerius cognoscens quod 
imperatori resistere non ualeret, eo quod barones eius et ciuitates pro maiori parte recesserant  
ab ipso, ciuitates et castra sua fortia premuniuit; ipse uero cum exercitu suo una dieta 
aut multum duabus post imperatorem ueniens ciuitates et castella que imperator ceperat 
expugnabat et frequentes nuntios in exercitun imperatoris mittens, principes eius promissionibus  
et muneribus ad suum amorem et gratiam attrahebat. Capuanus uero princeps cum 
comite Raydulfo Terram Laboris ingressus, eam et ducatum Amalfie potenter obtinuit et cum 
magno exercitu militum et galeis Pisanorum Salernum ueniens eam obsedit. Salernitani autem  
ciues qui de antiquo suis dominis fideles extiterant, in fidelitate solita firmiter, perdurantes  
eis uiriliter restiterunt. Erat tunc Salerni Robertus regis Roggerii cancellarius cum
  |  
  |