et dolore cordis atque angustia decubavit infirmus. Sub
palatio illius castri fuit sepultus. Puto quod non habuit diabolus
tale membrum in mundo ita sibi conforme in omni malitia occidendi,
ex quo factus est mundus. Frater fuit Albrici. Ambo duo
demones extiterunt. Sed de eis satis diximus supra.
Et eodem anno per Palialógum Constantinopolis capitur.
Supradicto millesimo Constantinopolis, que olim per Gallicos
et Venetos capta fuerat, per Palialógum Grecorum imperatorem
vi prelii capta est sive recuperata.
Quod Senenses superaverunt in prelio Florentinos et Lucenses. Et eodem
anno MCCLIX magna fuit mortalitas, et composui librum de tediis.
Et eodem anno in Tuscia Ytalie Florentini et Lucani miserabilem
eventum habuerunt. Nam confisi de suorum multitudine
et fortitudine cum comitatum Senensium intrassent, et Senenses
freti auxilio domini Manfredi, tunc regis Sicilie, ipsis ad bellum
obviam exivissent, Florentini et Lucani fraude suorum sunt decepti.
Nam in inchoatione conflictus qui primi et precipui inter
Florentinos erant ab hoste, occidentes in suos cum Senensibus,
quam plurimum sunt debacati. Dicuntur autem de Florentinis
et Lucanis tunc inter mortuos et captivos plures quam sex milia
hominum corruisse.
In supradicto millesimo habitabam in Burgo Sancti Donini
et composui et scripsi alium librum Tediorum ad similitudinem
Pateccli. Item eodem anno in Ytalia maxima fuit mortalitas
mulierum et hominum, ita quod in vespertino offitio duos mortuos
simul in ecclesia habebamus. Et inchoavit ista maledictio in ebdomada
de Passione, ita quod in tota provincia Bononie fratres
Minores offitium in Dominica Olivarum dicere non potuerunt,
ita erant a quodam frigore lesi; et pluribus mensibus duravit
infirmitas ista. Tunc obiit dominus Rubinus de Soragna, barbánus
|
|