Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 34


Quod non deceat regiam maiestatem suam felicitatem
ponere in robore corporali, vel in
pulchritudine, vel in aliis bonis corporis.
Cap. XI.

Satis per habita manifestum est, quod in bonis corporalibusque
non est ponenda felicitas. Sunt tamen tria bona
corporis, quae homines maxime desiderare videntur, videlicet,
sanitatem, pulchritudinem, et robur. Immo nonnulli
in talibus suam felicitatem ponunt. Videtur enim
omnino esse contrarium de bonis corporis, et animae.
Bona enim corporalia quanto minus habetur, magis desiderantur:
prius enim, quam talia bona praegustentur, creduntur
esse maiora, quam sint: eis autem adeptis, apparent
non esse tanta, quanta credebantur. Virtutes autem, et bona
intellectualia modum conversum tenent: nam eis adeptis,
inveniuntur maiora, quam crederentur. Ideo ignorantes
dulcedinem sapientiae, aliquando reprehendunt vacantem
philosophiae, et negotio scientifico: quia ignorant
bonitatem, et dulcedinem virtutum, et scientiarum. quod
si bene eam cognoscerent, non solum non increparent
dantes se scientiis et virtutibus, sed etiam deriderent
quicunque talibus non vacarent. nona ergo corporalia,
quia non habita reputantur maiora quam sint, multi carentes
corporalibus bonis, adeo affectant ea, et credunt
ipsa esse tantae excellentiae, ut si haberent illa, reputarent
se esse felices. Ideo dicitur I. Ethic. quod infirmi egentes
ut sint sani, felicitatem ponunt in sanitate, et mendici in
divitiis, turpes in pulchritudine, debiles in robore. Sed
quod non sit felicitas in robore, nec in sanitate, nec in
pulchritudine, triplici via venari possumus. Primo, quia
talia bona sunt corporalia. Secundo, quia quodammodo
exteriora.Tertio, quia sunt de facili mutabilia. Corporalia

Torna all'inizio