Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 188

Liber III


speraremus, a nobis nunquam fieret. Spes enim potiundi, aggrediundi audaciam ex sese parit. Postremo voti compotes, eo quod quaesivimus, perfruamur; unde laetitia illa gestiens proficiscitur. Igitur, ut ad cupiditatem redeamus, ea partim laude, partim vituperatione digna est, ita ut et virtutum et viciorum quidam quasi fons existimari queat. Nos enim nunc ad scientiam, virtutem, gloriam, immortalitatem, beatitudinem et caetera laudabilia studia et ducit et trahi: nunc ad pecuniae, honorum et voluptatum studium, hoc est, ad avariciam, ambitionem, libidinem et caetera vitia humano generi perniciosissima, stimulis quibusdam et quasi flammis incendit. Si quem igitur ad priorum rerum studium inflammare volverimus, superiori praeceptione utemur atque eas, quas supra dixi, partes, dignitatem, utilitatem, iucunditatem in ea, de qua agetur, re considerabimus. Nam si quempiam ad scientiae studium incitabimus, ipsius dignitatem tum ab antiquitate, tum ab inventoribus, tum a subiecto, tum a fine, tum ab his qui eam studio vel honore vel praemiis prosecuti sunt, poterimus demonstrare. Utilitatem ab omnis vitae aetatisque institutione, ab omnium artium inventione, ab omnium rerum tum notitia, tum administratione sumemus. Quae partes singulae si dividantur atque amplificentur,

Torna all'inizio