oppressione suos potenter liberavit, quibus etiam solitum censum primus dare interdixit. Cum Italicis vero principibus amiciciae foedere copulatus semper mansisse probatur. Tamen si quis horum, aliqua stipatus temeritate, suis quoddam honerosum plus pacti decreto inponere voluisset, viriliter obsistendo sui compos in omnibus manebat. Quid dicam? Proprios aequo moderamine aequitatisque trutina preesse satagebat; extraneis vero suae resistentibus ditioni vicissitudinem reconpensabat. Quibus tamen fortunis Venecia suis diebus claruit serie prodere conabor.
[32.] Eo namque tempore Gradensis civitas, quae totius novae Venetiae metropolis fore dignoscitur, vetustate ex maxima parte consumpta videbatur. Quam praedictus princeps ab ipso fundamine ad propungnaculorum usque sumitatem munitissime renovavit domumque propriam in ea iuxta occidentalem turrim edifficare fecit; parietes etiam seu ecclesiarum laquearia recreare libentissime studuit. Apud Civitatem quidem novam, quae vocatur Eracliana, pulchrae imaginis domum una cum capella ipso eodemque tempore componere fecit.
[33.] Interea Iohannes Belonensis episcopus Venetiquorum ducatus praedia in finibus Civitatis novae Tribuni ducis tempore usurpata per vim actenus retinebat. Quem nec regalis iussio, nec quolibet promissum ab ipso infortunium terrere potuit quo iniuste retenta redderet pacemque cum domno Petro duce haberet. Qui dux, quamquam moleste, tamen pacifice interim Heinrici ducis presenciam Veronensis susciperet marchia hoc tollerare disposuit. Pervento vero duce, suis internunciis eundem petere procuravit; qui amicicię foedere simulatus, de Iohanne episcopo seu ceteris sibi adversantibus legem facere ad suum velle spopondit. Tamen, quod ore promisit, citius faciendi voluntatem dicto permutavit. Petrus itaque dux, tante deceptionis providus, suum legatum Ottoni, famosissimo regi, ad Aquisgrani pallacium sine aliqua mora transmisit, qui huiusmodi causas ordine sibi panderet. Hoc denique expertus rex prenotati ducis Heinrici actum omnino redarguens; omnia obmissa praedia Petro duci praeceptali institutione
|
|