asello vel equo unus erat minister, qui vel ad acquirendas, vel ad terendas
fruges indeficiens discurrebat, solusque eos in cunctis necessitatibus
sustentabat, Iohannes scilicet, qui postmodum loci abbas factus, sub honesta
rexit amministratione conventum. Tenebant autem per totam ebdomadam
districta censura silentium, quod utique dominica die post vesperum
cibumque solventes habebant loquendi invicem usque ad completionis
officium libertatem. Nudis praeterea pedibus et cruribus iugiter in cellulis
morabantur. Dixit autem mihi quia, cum cohabitaret Ansoni, religioso
videlicet viro, quem et ipse vidi, cotidie per omnes horas canonicas disciplinam
sibimet invicem scoparum ictibus ingerebant. Qui videlicet Anso
sibi aliquando conquestus est, quod novem diarias panis pensas in ventre
simul haberet. Tanta quippe macerabantur inedia, ut aridus panis constiparetur
in ilibus ac digeri difficile potuisset.
Illic etiam quidam frater erat, qui sepe vagabundus egredi de cella
temptaverat, quem Iohannes prior heremi, prout dignum erat, prius austere
corripuit, deinde in sua praesentia vapulare praecaepit. Cumque
iubente magistro se coepisset induere, superbe locutus est. Quem rursus
magister exui, rursus praecipit verberari. Sed adhuc etiam se vestire incipiens,
superbum quid effluere non cessavit. Sic tertio, sic quarto, et si rite
teneo, usque sexies verberatus est nec emendatus. Exutus enim et reindutus
humilia respondere non potuit. Septima vero vice flagellatus cum se
coepisset induere, clara coepit voce clamare dicens: Ecce diabolus abiit,
ecce nequissimus mei cordis habitator aufugit, meque nexibus quibus
adstringebar effractis liberum dereliquit. Iamiam domino et magistro meo
libenter obtempero eiusque me subdendum legibus per omnia repromitto.
Hoc modo frater ille ad humilitatis custodiam rediit, et in cellula iugiter
perseverans de caetero inreprehensibiliter vixit.
Longe vero post magistro praebente consensum, dignatus est vir sanctus
mihi misero, et quem ipse suscipere dignaretur, indigno, mira se prorsus
humilitate committere, et sicut abbati monachum subiugare. Cui
nimirum praestitit, non accaepit. Et quem susceperam velut in subiectione
clientem, gaudeo me in scola Christi vere philosophum percaepisse doctorem.
Tota quippe vita eius praedicatio et aedificatio, doctrina erat et disciplina.
Sed quia nos nonnulla huius sancti viri dicta vel facta per diversa
|
|