Altitudo autem murorum dupliciter potest accipi. Primo
per umbram. Nam leve filum, cuius nota sit quantitas,
ligandum est ad sagittam, et proiiciendum usque ad
muros munitionis secundum quantitatem cuius sciri poterit
quantitas umbrae: in illa ergo hora, in qua accipitur
umbrae quantitas, erigendum est aliquod lignum in altum,
faciens tantam umbram; et secundum altitudinem illius
ligni erit altitudo murorum. Verum quia non semper sol
splendet et facit umbram, sed aliquando tegitur nubibus,
dabimus alium modum accipiendi altitudinem cuiuslibet
aedificii, et quorumcumque murorum. Accipiatur autem
lignum, vel tabula aliqua aliqua ad quantitatem accepta est
tabula illa, iaciat se in terram: et ad pedes eius ponatur
praedicta tabula, et aspiciat per summitatem illius tabulae:
et si visus eius proceditur magis alte quam sit aedificum
cuius est altitudo sumenda, trahat se magis prope aedificium
illud, si vero visus protendatur magis basse, cum
tabula sit existente ad pedes, et sic iacens in terra, elonget
se ab aedificio praedicto, donec per summitatem tabulae
punctualiter viduat summitatem eius. Nam, ut probari
potest geometrice, quanta erit distantia a capite hominis
sic iacentis usque ad aedificium illud, tanta erit aedificii
altitudo. Possent etiam mensurae talium altitudinum accipi
per regulas traditas in Astrolabio, et Quadrante. Sed
de hoc nobis non sit curae: sufficiat autem de talibus ad
praesens tanta dicere, quanta suffciunt ad propositum.
Quartum genus aedificiorum vocant Musculos. Sunt enim
musculi quaedam aedificia parva, sub quibus teguntur homines
trahentes, vel impelentes castra usque ad moenia
munitionis obsessae. Potest autem per huiusmodi musculos
quasi continuari castra usque ad munitionem obsessam:
quod cum factum est, tripliciter impugnanda est munitio.
Nam in castro sic aedificato ad munitionem impugnandam,
est tria considerare, videlicet partem superiorem
|
|