duce Austrie avunculo suo et cum comite palatino fratre
imperatoris et cum numerosa multitudine tam ducum quam
marchionum et comitum atque episcoporum aliorumque
militum Teutonicorum et Longobardorum versus Bononiam,
que nondum iugo imperiali plenarie fuerat subdita, iter
arripuit. Ac dum utramque ripam Reni castra occupassent,
Bononienses tremefacti, quoniam se non multum fideliter
servisse imperatori cognoscebant, et quid facerent ignorantes
et Bononie ruinam, si se imperiali subderent culmini, paventes
seque ad tantum exercitum cognoscentes non posse resistere:
ne sicut Mediolanum, quod fuerat flos Ytalie, si rebelles
imperatori existerent, funditus subverterentur, maxime timebant.
Magis itaque colla submittere quam imperatori
resistere statuerunt; ac ad placitum imperatoris et de fossato
ac muro civitatis et de magna pecunia ei tribuenda et de potestate
per eum suscipienda iuraverunt. Pollebat equidem
tunc Bononia in litteralibus studiis pre cunctis Ytalie civitatibus,
quattuor legum columnis inter ceteros magnifice tunc
|
1
5
10
15
|