Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 112


A pronomine, ut meatim; a verbo, ut a curro cursim; a nomine et
verbo, ut a pedo et tempto venit pedetemptim; a participio, ut ab indulgente
indulgenter.
Adverbia <a> nomine venientia aut in a exeunt, ut una; aut in e
productum, ut docte; aut in e correptum, ut rite; aut in i, ut vesperi;
aut in o productum, ut falso; aut in o correptum, ut modo; aut in u,
ut noctu; aut in m, ut strictim; aut in l, ut semel; aut in r, ut breviter;
aut in s, ut funditus.
Quaestio. Quare dicuntur haec adverbia, videlicet una modo et semel,
a nomine venire, cum non eundem sensum retineant illa adverbia,
quem habent nomina? Una enim nomen solam rem significat et
habet accentum in priori syllaba; una vero adverbium simul significat
et accentatur in posteriori sillaba. Modo nomen mensuram, modo
autem adverbium statim significat. Solutio. Ad quod dicendum, quia
tribus modis derivantur partes a partibus: sensu videlicet et litteratura,
ut quater a quattuor; litteratura sine sensu, ut modo adverbium
a modo nomine; [sine] sensu sine litteratura, ut semel adverbium ab
uno nomine.
De accidentibus adverbii.
Adverbio quot accidunt? Tria. Quae? Species, significatio et figura.
<De specie>
Nunc cuius speciei ? Primitivae. Quare. Quia primae [in]pOsitionis.
Quid est species? Discretio et cetera.
<De significatione>
Cuius significationis ? Temporis. Significationes adverbiorum multae
sunt et diversae, quia sunt adverbia aut loci aut temporis.

Torna all'inizio