Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 248

Liber III


compelationem, hoc modo: "Te nunc alloquor Africane, cuius mortui quoque nomen splendori ac decori est civitati". Item: "O singularem audaciam, o perfidiam incredibilem".
Interrogatio dignitatem atque ornamentum affert orationi, quum ex antedictis urget faterique compellit, hoc modo: "Quum igitur haec faceres, ac diceres, num rempubublicam conservabas? num socios in fide retinebas?"
Membrum, quod gr-kolon dicitur, est oratio brevis, quae tametsi sententiam absolutam habet, aliam tamen expectat, quae ei per coniunctionem plerunque annectitur iugunturque duo aut plura membra simul, hoc modo: "Et inimico proderas", hoc unum membrum est; "Et amicum laedebas", hoc est alterum. additur et tertium sic: "Et tibi ipsi non consulebas". Item: "Nec rei consuluisti, nec amicis profuisti, nec inimicis restituisti". Quae quidem Graeci gr-trikola vocant.
Articulus, qui gr-asundeton dicitur, est, quoties verba singula sine coniunctione per se quadam cum vehementia collocantur, hoc modo: "Acrimonia, voce, vult, gestu, inimicos perterruisti".
Compar est, quum duo aut plura membra paria, quantum fieri potest, sine coniunctione ponuntur: ut, "In praelio mortem pater oppetebat, domi nuptias filius comparabat. Haec omnia

Torna all'inizio