De morte anime. Et quando mori dicitur et 					c.88r.a 
quando vivere. Et ponitur mors secunda et 
tercia.	 
Rubrica XXXVI 
Satis arbitror dixisse de morte corporis. Nunc mors 
anime consequatur, que inmortalis dicitur a theologis, 
quia numquam desinet vivere et sentire. Sed mori dicitur 
cum eam Deus deserit, sive sit in corpore sive sit 
apud Manes. Vivere autem dicimus quociens facit quod 
bonum est, seu cum Superis seu in terra sit. Impii igitur 
non in animabus sed in corporibus habent vitam, quam 
eciam mortue anime conferre possunt. Require notanter 
in eodem li. c. XXIX. "  Verum, dicit Augusti. in XIII de 
Ci. Dei, in dampnacione novissima, quamvis homo sentire  
non desinat, tamen, quia sensus ipse non erit voluptate 
suavis nec quiete salubris, sed dolore penalis, non 
inmerito mors est pocius appellata quam vita. Sed ideo 
secunda, quia sensibiliter post illam primam advenit, qua 
dissolvitur hominis composicio"  . Erit tercia gravissima 
et omnium malorum pessima quia corporis et anime com 
plexu fiet, nec ulla morte poterit / terminari a qui bus c.88r.b 
cruciatibus. Ille nos removerit qui pro nobis voluit 
incarnari nec renuit penam crucis. Require in eodem li. 
c. … (sic).
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
 
  |