Iohannes Diaconus: Istoria Veneticorum

Pag 168


conquesti sunt, quem minime reperientes, maximo tabescebant dolore.
Fuit nempe pauperum nutritor, ecclesiarum recreator, clericorum et monachorum fauctor omnibusque benivolus. De suis quidem facultatibus mille librarum numero ad Veneticorum solatia in palatio largivit; alias mille in pauperum alimonias contulit. In sancti Marci altare tabulam miro opere ex argento et auro Constantinopolim peragere iussit. Secum etiam maxima thesauri copiam ad predicti monasterii restaurationem deportavit. Rexit itaque ducatum annis duobus et mense uno; nam non plus etatis quam quinquaginta annorum fuerat quando secularem deposuit gloriam.
[19.] Post cuius dicessum Vitalis, cognomento Candianus, vir totius prudentiae et bonitatis, in ducatus honorem subrogatus est. Quod audiens Vitalis patriarcha, qui apud Veronensem marchiam morabatur, in Venetiam intravit. Qui a duce interpellatus cum suis nuntiis ad pacem inter imperatorem et Veneticos consolidandam, Teutonicam petiit regionem, quoniam ducis Petri interfectione ammodum illos execrabiles exososque habebat; firmato autem federe ad propria reversus est.
Praedictus namque dux, corporali molestia ingruente, quattuor diebus antequam vitam presentem determinaret, monachum fieri et ad sancti Illari monasterium se deferri promovit. Praefuit autem Veneticorum ducatui anno uno mensibusque duobus tumulatusque est in eodem monasterio.
[20.] Quem Tribunus, cognomento Menius, dignitate successit; qui licet secularis sollertia careret, maximis tamen fortunae copiis exuberabat. Temporibus cuius aurea Venetia nonnullis ignominiorum periculis dehonestata est. Contigit autem ut Veneticorum maiores primitus contra ducem insidias demolirentur; deinde inter sese invicem discidentes, vicissim odiorum nequitiis inficiebantur.
Interea inter Maurecenos et Coloprinos, Venetiae proceres, maximum iurgium

Torna all'inizio