Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 428


Quomodo expediat civitati possessiones esse proprias,
et non communes.
Cap. XI.

Esse res communes, ut ait Philosophus 2. Politic. Tripliciter
potest intellegi. Nam in rebus deservientibus
ad victum est considerare duo: videlicet res fructiferas,
ut agros, vineas, arbores: et fructum qui oritur ex
talis ut rebus, ut vinea, frumenta, poma. Quare si sit communitas
civium erga talia, vel erunt communes res fructiferae,
et dividentur fructus: vel possessiones erunt propriae,
et fructus redigentur in commune, quod antiquitus
(ut recitat Philosophus) apud quasdam nationes fiebat:
vel utrunque erit commune tam res fructiferae quam
fructus, ut Socrates ordinavit. volebat enim ut superius
tangebatur, quod si nihil esset proprium in civitate nec
possessiones nec fructus ne filii nec uxores, quod nulla
dissensio oriretur in civitate. Videtur autem haec ordinatio
Socratis (ut Philosophus ait) superficietenus considerata
valde expediens civitati: cum enim quis audit civitatem
sic ordinatam esse ubi est tanta communitas civium,
reputat eam felicem esse, et existimat cives se maxime
diligere, et absque litigio vivere, inter quos tanta communitas
observatur. sed ut dicitur secundo Politicorum in
actibus particularibus oportet ad experientiam recurrere:
exporti enim sumus quod habentes aliqua communia,
plura litigia inter se habent, quam si quilibet propria
possideret. Possumus autem triplici via investigare,
quod si res civium communes essent, plura litigia in
civitate consurgerent, quam si gauderent possessionibus
propriis. Prima via sumitur ex parte possessionum communium.
Secunda ex parte communicantium in rebus illis.
Tertia ex parte imparitatis Civium. Prima via sic patet.

Torna all'inizio