Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

620


ponuntur. Et similiter verum metallum est de quidditate nummi; pertinent
ergo aliqua contraria ad quidditatem rei vel equaliter vel inequaliter vel incompassibiliter.
Ad quartum dicendum quod dominus non prohibet sollicitudinem
necessariam, set inordinatam. Que quidem inordinatio sollicitudinis
circa temporalia contingit quadrupliciter. Uno modo quia est perversa, puta
quando de temporalibus facimus finem et de deo facimus ad istum finem serviendo
domino propter necessaria victus et vestitus et ideo dixit. << Nolite
thesaurizare vobis >> et cetera. Secundo modo quia est desperativa, scilicet
de divino auxilio. Unde dixit. << Scit enim dominus quia hiis omnibus indigetis >> .
Tertio quia est presumptuosa, puta confidendo de sua sollicitudine
quod sit sufficiens ad necessaria vite sine auxilio dei, quod dominus removet
per hoc quod homo non potest aliquid adicere ad staturam suam. Quarto,
quia est preventiva, puta quia sollicitudinem habet modo de hoc quod non
pertinet ad curam presentis diei, set ad curam futuri. Unde dixit << Nolite
solliciti esse in crastinum >> et cetera. Ad sextum dicendum quod apostolus
non intelligit de substantia membrorum, quia sicut ipse dicit Eph. V
<< Nemo carnem suam odio habuit set nutrit et fovet eam >> set intelligit de
concupiscentiis eorum, quamvis detrimentum pati debeamus in minori bono
ne illud patiamur in maiori, puta in temporalibus ne in corporalibus et in
corporalibus ne in spiritualibus et in uno membro ne in toto corpore et in
minus nobili membro ne in nobiliori detrimentum incurramus. Ad septimum
dicendum quod peccata illa non commendantur a domino, set ostenditur
quod illa opera possunt fieri sine illis peccatis, observatis debitis circumstantiis,
quia non sunt mala de sua natura. Comedere enim vel non comedere
de sui natura indifferentia sunt quantum ad genus moris. Unde possunt
et bene et male fieri secundum circumstantia. Comedere enim carnes in
quadragesima vel panem nimis avide est malum; et similiter contingit de
lavare manus et non lavare, quia non lavare propter dilectationem in sordibus
vel in loco scandali est malum. Salutare autem homines per viam est
bonum ex genere suo, tamen ex circumstantia non salutare potest esse melius;
puta ne impediatur predicatio verbi dei. Et sic mandavit dominus non
salutare. Interdum enim prohibentur bona ne impediantur meliora; puta
elemosina corporalis ne impediatur spiritualis. Iuxta illud Lc. IX << Sine
ut mortui sepeliant mortuos suos, tu autem vade et annuntia regnum dei >> ;
et Act. VI dixerunt Apostoli << Non est aequum nos derelinquere verbum
dei et ministrare mensis >> . Scandalizare vero scandalo passivo, idest
operando bona non est malum in scandalizante, set in scandalizato tantum,
qui non debet scandalizari, set edificari. Quamvis interdum oporteat bona
opera dimictere propter scandalum pusillorum, qui scandalizantur ex infirmitate,
sicut patet Rm. XIV, set numquam sunt dimictenda propter
scandalum phariseorum, sicut patet hic. Ad octavum dicendum quod odire

Torna all'inizio