ARTICULUS 3
Utrum subiectum caritatis sit ratio
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod subiectum caritatis sit ratio. Omnis enim virtutis, ut in 1 Ethic.
dicitur, subiectum est rationale per participationem, vel rationale per essentiam.
Sed caritas est virtus, ut dictum est. Cum ergo subiectum eius non sit
rationale per participationem, quia sic esset virtus moralis, videtur quod
subiectum eius sit rationale per essentiam.
2. Praeterea, ea quae mutuo se expellunt, oportet esse in eodem. Sed caritas et
peccatum mortale mutuo se expellunt. Cum ergo omne peccatum mortale, sit
vel in ratione superiori vel inferiori, ut in 2 lib., dist. 30, dictum est; videtur
quod etiam caritas sit in ratione.
3. Praeterea, sicut caritas est principalis in gratuitis virtutibus, ita prudentia in
moralibus. Sed prudentiae subiectum est ratio. Ergo et caritatis.
4. Praeterea, cum caritas sit virtus theologica, non potest esse in parte sensitiva,
cuius obiectum Deus esse non potest. Ergo oportet quod sit in parte intellectiva.
Sed non est in libero arbitrio: quia obiectum eius est contingens operabile
a nobis; caritas autem est ultimi finis, supra quem non cadit contingentia,
neque nostra operatio, neque electio. Similiter non potest esse in voluntate:
quia voluntas non habet determinatum actum, sed imperat omnes actus animae;
unde si caritas esset in voluntate, eadem ratione quaelibet alia virtus. Ergo
restat quod sit in ratione.
5. Praeterea, philosophi de virtutibus tractantes nullam virtutem in voluntate
posuerunt, ponentes intellectuales in rationali per essentiam, morales vero in
rationali per participationem, cuiusmodi est irascibilis et concupiscibilis, ut patet
ex 1 Ethic. Cum ergo caritas sit virtus, videtur quod non sit in voluntate.
SED CONTRA, obiectum rationis est verum; caritatis autem non, sed magis
bonum. Ergo caritas est in voluntate, non in ratione.
Praeterea, amor ad appetitum pertinet. Sed ratio pertinet ad cognitionem. Ergo
caritas non est in ratione.
Solutio
Respondeo dicendum, quod ad sciendum in qua potentia est aliqua virtus, oportet
considerare cui potentiae actus eius competat. Actus autem principalis caritatis
est diligere Deum: qui quidem rationis est quasi dirigentis, sed appetitus
quasi exequentis. Unde oportet quod ad appetitum reducatur. Non potest autem
hunc actum exequi appetitus sensitivus, quia eius obiectum Deus esse non potest.
|
|