unanimiter expetunt Romualdum. Imperator autem, diffidens  
beatum	 virum ad regiam aulam evocari posse per nuntium, ire  
ad eum per semetipsum voluit et ad cellam eius, sole iam occidente,  
pervenit. Cui Romualdus, quia magnum hospitem in parva domo  
susceperat, lectulum suum ad quiescendum dare dignatus est.  
Coopertorium tamen rex noluit, quia asperrimum iudicavit. Mane  
autem facto, rex eum secum ad palatium duxit tandemque sibi  
instare, ut abbatiam susciperet, multis precibus cepit. Qui cum  
reluctaretur et regię petitioni assensum penitus denegaret,  
rex autem e contrario excommunicationem et anathema ab omnibus  
episcopis et archiepiscopis et toto sinodali concilio minaretur,  
tandem imminente necessitate succubuit et animarum  
regimen coactus accepit. Referebat tamen hoc sibi nequaquam  
videri novum, sed ante quinquennium sibi fuisse divinitus  
revelatum. Regebat itaque monachos sub discricta regulę 
disciplina, neque alicui ab ea declinare inpune licebat: non denique  
nobilis, non litteris eruditus per actus illicitos in dextram levamque  
partem deflectere vel a rectę conversationis audebat rectitudine  
deviare. Vir denique sanctus, cordis oculos in cęlum figens, ut  
Deo in omnibus obtemperaret non timebat hominibus displicere.  
Hoc autem suscepti fratres sero considerantes, semetipsos prius  
accusant quia hunc sibi preesse poposcerant; deinde multis eum  
detractionum susurrationibus lacerant et duris scandalorum aculeis  
vexant.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
 
  |