„Seniores Romani, licet hactenus sive salsum sive insulsum
elegistis et quęmcumque et quomodocumque voluistis - ecce
solito more sit in vestra electione; accipite, quem vultis de tota
presenti congregatione.” Qui uno spiritu parique consilio
responderunt: „Ubi adest presentia regię maiestatis, non est
electionis consensus in arbitrio nostrę voluntatis. Et si forte
aliquociens absens estis, tamen per officium patricii, qui est vester
vicarius, semper apostolicę promocioni interestis. Neque
enim patricius est papę patricius, verum ad procuranda rei
publicę negotia est imperatoris patricius. Confitemur itaque
nos deviasse et ut minus sapientes fatuos atque hydiotas inthronizasse.
Pertinet quippe ad vestram imperialem potentiam
Romanam rem publicam legibus emendare, moribus
adhornare et hanc sanctam apostolicam aecclesiam, ne in
aliquo detrimentum paciatur, brachio defensionis gubernare.”
Inito proinde consilio approbante sacra synodo conlaudantibus
senatoribus ceterisque civibus Romanis procerumque
et populorum catervis ibi congregatis decretum est, ut rex
HEINRICUS cum universis in monarchia imperii sibi succedentibus
fieret patricius, sicuti de Karolo factum legimus.
Confestim attollitur clamor in cęlum commistis vocibus clericorum
atque laicorum laudantium deum. Indutus igitur rex
viridissima clamide desponsatur patriciali anulo, coronatur
eiusdem prelature aureo circulo. Flexis deinde poplitibus
|
|