Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 104


[39]
Laudant ut rationem
Sed quia intellectus sapientie non est sine ratione, laudant divinitatem
rationem. Non quod divinitas in aliqua Scriptura dicatur ratio, sed
quia omnium hominum ratio ab ea est et ab ea defluxit, ideo theosophi
laudant eam rationem esse et confitentur ex causativis quia his rationem
tribuit. Unde illi qui de ternario tractant, dicunt ternarium asignare
animam tribus suis partibus absolutam, quarum prima est ratio quam
logicon appellant, secunda animositas quam thimicon vocant, tertia cupiditas
que ephitimeticon nuncupatur. Sed quis audeat dicere quod ratio
non sit in Deo? Deus enim, cum sit sapiens et intelligens, rationabiliter
sapit et intelligit. Ratio ergo in Deo est. Quid igitur erit ratio, que
est in Deo, nisi Deus? Amplius, cum Deus fecerit hominem ad imaginem
et similitudinem suam, ad imaginem secundum rationem, ad similitudinem
secundum iusticiam, iuxta quod dicit quidam sapiens: «Similitudo,
ait, cum supernis divinisque substantiis iusticia est», restat ergo
ut Deus, <ad> cuius imaginem homo factus est, ratio sit, et talis ratio
non que sit aliqua computatio de qua dicitur «Et posuit rationem cum
eis» et iterum «Redde rationem villicationis tue», aut qualis ratio
verborum unde dicitur «Ratio verborum ex causis est assumenda dicendi»,
aut qualis est ratio argumenti unde dicitur «Argumentum est
ratio rei dubie faciens fidem», aut qualis est conformitas nascentium
ut de homine nascatur homo et sic de aliis unde dicitur «Ratio est eadem
nimirum similitudo nascentium», aut qualis est ratio substantie, id est
substantialis forme vel substantialis nature sicut diffinitio vel descriptio
substantialis que appellatur ratio speciei, vel qualis est unde inditum est
hoc nomen genus, inditum est enim a ratione que est hoc universale genus
id est generalitas, aut qualis est illa quem habet anima a mente sua
teste Macrobio et dicente de anima: «Habet, inquit, et purissimam, de
qua est nata, ex mente rationem, quod logycon vocatur». Non enim
anima mens est, sed quod excellit in anima est mens, ait Augustinus
in XV libro de Trinitate.

Torna all'inizio