Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 231


X 2

Ad audientiam nostram noveris pervenisse, quod .., abbas monasterii sancti .., vitio simonie, incontinentie
ac periurii nec non et aliis criminibus irretitus, monachali penitus honestate abiecta et regularis
observantie virtute calcata, vitam ducit extra monasterium cum personis secularibus dissolutam.
Ipse quoque, utpote prorsus effectus incorrigibilis et perversus, super corrigendo ipsius monasterii
statu negligens et remissus, bona eiusdem dilapidat enormiter et consumit, propter que et alia, que
committit enormia, idem monasterium adeo in spiritualibus et temporalibus est collapsum et collabitur
incessanter, quod, nisi salubri et celeri remedio succurratur eidem, vix adiciet, ut resurgat.
Cum igitur instantia nostra cottidiana, secundum apostolum, sit omnium ecclesiarum sollicitudo
continua, mandamus, quatenus personaliter ad locum accedens, habens pre oculis solum Deum,
impendas eisdem visitationis officium vice nostra et corrigas et reformes ibidem tam in capite quam
in membris, que correctionis et reformationis officio videris expedire.

X 3

Vas coopertorium non habens in veteri lege censebatur immundum; sic et os, quod scientia non
premunit, satis habet immundi. Hoc si Stephanus attendisset, non adeo, sicut audivimus, mentem
in mendacium et linguam ad falsa laxasset. Asseritur enim, quod in publico presumpserit dicere
felicis recordationis Innocentium papam, predecessorem nostrum, revocasse cuncta, que fecerat in
Apulia venerabilis frater noster .., episcopus Albanensis, cum ibi legationis officio fungeretur. Certe
non hoc eiusdem Albanensis scientia requirebat, non hoc ipsius patiebatur auctoritas, non hoc eius
prudentie debebatur, ut tanti viri processus, debita cautela vallatus, per sedem apostolicam, que tam
carum, tam acceptum habet eundem, alicuius debilitatis dispendium sustineret. Porro non fuit episcopalis
modestie, nec etiam circumspectionis laice crederetur de tanto et tam caro ecclesie membro
mentiri. Nolentes igitur id dissimulationi relinquere, ne forte transeat ad posteros in exemplum, si
ad presens non fuerit sufficienti castigatione punitum, nisi dicatur ironice episcopo non fuisse notabile,
quod preteriri non poterat in laico sine nota, districte precipiendo mandamus, quatenus ad
locum, ubi talia dicuntur fuisse proposita, personaliter accedentes inquiratis super hiis plenius veritatem
et, quicquid inveneritis, sub sigillis vestris nobis fideliter rescribentes, assertori tanti mendacii
terminum peremptorium prefigatis, quo per se vel per responsalem idoneum nostro se conspectui
representet, prout exegerint merita, premium recepturus.

X 4

Suscepto vestre sanctitatis mandato super ordinatione ecclesie sancti Viti scripsi eiusdem loci conventui
in hunc modum: „Dilectis etc. Quales pro monasterio vestro recepimus litteras, vos ignorare

Torna all'inizio