litteras renunciatorias cum prece supplicacionis pape miserunt, vite
subsidia postulantes pro eo. Accepto ergo consilio fratres, ut ab
ill<ius> possent evadere <vanitatem>, pro suis stipendiis largiti sunt
illi monasterium Sancte Crucis, situm in Marsico monte, ubi et
vite terminum fecit. nam ut superiora sibi <acquirere> posset,
Borrelli filiis libellum de Castro fecerat Licenoso. in illis ergo
diebus, licet paucis manentibus vacua domus videbatur, et infeliciter
viventibus nequaquam victus necessaria parabantur. ipsi enim
Borrelli filii villas, castella, vel alia que esse poterant, sibi diviserant;
et non habentibus pastorem facti erant <ipsi mali> dominatores.
quorum facta, quia <diu> latere non poterant, pulsati tantis persecucionibus
fratres, sue pravitatis calamitatem ferre non valentes, ceperunt
sibi querere abbatem, et querentes invenerunt virum idoneum
et prudentem domnum Iohannem, qui <fu>erat genere Marsicanus,
et nutritus in hoc monasterio preciosi Christi martiris Vincencii.
IOHANNES <quintus>, abbas Sancti Vincencii.
sedit annos .XXII., menses .V., dies .XV.. iste
ecclesiam Sancti Vincencii, que Maior dicta est,
pavimento, travibus, et tectis, pulchroque tabulatu
templi mirifice restauravit; ornamenta ecclesie,
libros, cruces argenteas, altaris cyburium, et tabulam
argento vestitam, calices, turibula perfecit.
claustrum interius et exterius, capitolium, dormitorium,
|
|