esse, iam non valeat futurum non esse. Unde ergo Dei virtus potentior et
mirabilior esse perpenditur, inde a stulte sapientibus inpos et invalida
iudicatur? Si enim quicquid est, ab ipso est, ipse rebus hanc vim existentiae
contulit, ut postquam semel extiterint, non extitisse non possint.
Mala autem quaelibet, sicut sunt iniquitates et scelera, etiam cum
videntur esse, non sunt, quia a Deo non sunt, ac propterea nichil sunt,
quod videlicet Deus omnino non fecit, sine quo factum est nichil . Quapropter
si quid boni factum est ab hominibus, perdere suum esse vel
fuisse non potest, quia opus Dei est, etiamsi per homines factum est.
Unde propheta dicit: Omnia enim opera nostra operatus es nobis . Opera
quippe bona et Dei sunt et nostra, quoniam ille operatur in nobis, qui
effectum tribuit operandi. Et Salomon: In manu , inquit, illius et nos et
sermones nostri et omnis sapientia et operum scientia et disciplina. In illo
etiam , sicut ait apostolus, vivimus, movemur, et sumus .
Quod si malum factum est, etiam tunc nichil erat, cum esse videbatur.
Hinc est, quod ipsos malitiae ac pravitatis auctores apud inferos conqueri
scriptura testatur: Transierunt , inquiunt, omnia illa tanquam umbra et
tamquam nuntius praecurrens et tanquam navis, quae pertransiit fluctuantem
|
|