| vobis incognitus, ut secularibus viris habetur, qui plus videndo
 et operando quam audiendo vel legendo potest cognosci, obsecro
 pro karitate audite consilium meum: pariter revertamur Sabinis
 ad sancte Dei genitricis domine nostre Marie cenobium et ego
 vos quamquam extra usum monasterii, intrinsecus recipiam ut
 simul cum fratribus maneatis, simul in labore eatis et ita discatis
 qualiter postinodum agere debeatis ». tunc obedientes consenserunt
 eius. suavissimis verbis reversique, sunt cum eo Sabinis, ubi,
 aliquantis diebus demoruti, ad bonum propositum, instituebantur.
 Interea pater Tasonis et Tatonis exeuntes de Benevento cum
 ceteris, parentibus suis, cursu rapidissimo, Romam petentes, eos anxie
 requirebant, quos dum querererit audierunt eos esse Sabinis, pergentesque
 illuc invenerant eos. tunc suppliciter prostrati obsecrabant
 venerabilem Thomam abbatem ut suos filios illis ostendere
 dignaretur; quibus venerandus senior vix imperare potuit ut ad
 eos exirent. at ubi patres et parentes eos, viderunt, lacrimabiliter
 clamare ceperunt: dicentes: « Ut quid nos peccatores tamquam
 mortuos reliquistis? quibus domos, possessiones et thesauros
 vestros dimisistis ? et nullus affectus, nulla vobis, cura caritatis
 est pro animabus nostris? obsecramus vos et adiuramus per
 Deum omnipotentem Iesum Christum filium eius, qui venit
 in hunc mundum. peccatores salvos facere, ne nos despiciatis, quia
 converti volumus sicut et vos cepistis, si autem contepmseritis,
 nos, requirat Deus animas nostras de manibus vestris ». nam
 genitor Tasonis et Tatonis, de presenti Deo teste converti promiserunt,
 quod et fecerunt. denique dum, multa inter obsecrantes
 et respondentes verba fuissent et ipsi Dei famuli, ut promiserant,
 Gallia s pergere festinarent, venerabilis ille prudentissimus pater
 Thomas aperiens os suum prophetica, ut modo cognoscimus, voce,
 manifeste loquutus est, dicens : « Audite verba inea, karissimi fratres,
 et fiducialiter credite, quia per vestre accionis exemplum
 multi celeste ingredientur regnum ; nunc autem ego vobis ostendam
 aptissimum locum, ab omnibus secularibus tumultibus: remotum;
 | 
 |