Parabola . Fuit vir quidam simplex, in cuius domo serpens
morabatur. Sperabant autem vir et vxor eius valde fortunosum
esse cum eis serpentem ducere moram, quod etiam
illius patrie erat consuetudo. Quadam vero die dominico
vir misit familiam suam cum vxore ad ecclesiam, ipso
manente in lecto, quia capitis dolorem patiebatur. Et facto
silentio in domo, serpens exiuit cauernam circumspiciens late.
Vir autem misit ianuam versus ignem semiapertam, et videns
quod serpens, postquam neminem domi senserat,
caudam misit in ollam, in qua decoxit mulier escas circa
ignem, et veneno immisso, abiit in antrum suum. Et cum
hoc paterfamilias videret, surrexit et fodit ol[l]am cum
decoctione sub terram, ne quis ab eo cibo infirmaretur. Adueniente
autem hora solita quod serpens querebat escam, quam
mulier frequenter ei dabat, ecce vir cum ligone stabat ante
foramen expectans serpentis exitum, et cum veniret serpens,
ad foramen erexit caput et sedule se circumspexit, quia recordabatur
malicie eius. Vir autem volens percutere, serpens
sensit hoc et fugit in antrum quia sciuit se malefecisse.
Eadem parabola . Et post aliquod dies mulier imprecabatur
viro vt se cum serpente vniret et odium suum
deponeret. In quod vir consentit, et iuit ad foramen et vocauit
serpentem, dicens se cum eo velle vnire et odium inter eos
auferre. Cumque hoc serpens audiret, dixit: Nunquam reintegrabitur
inter nos amicicia nostra, quia, cum recordaberis
maleficii mei, quomodo venenum in ollam ad interficiendum
te et familiam tuam posui, etiam quando ego recordabor
quando tu cum ligone ad puniendum me percussisti absque
vlla misericordia, tunc non potest stare amicicia nostra, et
ergo melius est vt quilibet nostrum solus et sine mora alterius
habitet.
Inquit coruus: Intellexi quippe verba tua; verumtamen
|
|