XII 
 De incertitudine divitiarum.  
(1) Omnis cupidus contra naturam nititur et molitur. Natura  
namque pauperem adducit in mundum, natura pauperem  
reducit a mundo. Nudum enim eum terra suscepit et  
nudum suscipiet. Cupidus autem cupit et curat fieri dives  
in mundo. «Destruam, inquit, horrea mea, et maiora horum  
faciam et illuc congregabo omnia que nata sunt michi et  
omnia bona mea». Sed: «O stulte, hac nocte repetent animam  
tuam a te, que autem parasti cuius erunt?». «Thesaurizas,  
et ignoras cui congregabis ea». «Dormierunt sompnum  
suum et nichil invenerunt omnes viri divitiarum in  
manibus suis». «Dives cum dormierit, nichil secum affert;  
aperiet oculos suos, et nichil inveniet». 
(2) «Ne timueris ergo cum dives factus fuerit homo et cum  
multiplicata fuerit gloria domus eius; non enim cum morietur  
accipiet hec omnia, neque simul descendet cum  
eo gloria eius». Sed «relinquent alienis divitias suas, et sepulcra  
eorum domus eorum in eternum». Hinc etiam sapiens  
attestatur: «Qui acervat ex animo iniuste, aliis congregat,  
et in bonis suis alius luxuriabitur». Proh dolor, quem  
habet hostem dimittit heredem.
  |  
  |