abhorres. Quid referam prosariam epystolam
ubi de conuiuii lege tam lepide disceptasti, illudque
nobis omnibus tuis dico quibus fas est
tua dicere facta, nouissimum cum antiquum sit
de ipsius lege conuiuii documentum tam suauiter
propinasti: ut neque pauciores gratiis,
neque plures musis, ut extrema corrigantur,
uocentur conuiue. Ecce nunc magis ac magis
Flaccum extollendum censeo, qui poetas aut
prodesse, aut delectare, aut simul et iocunda
et ydonea dicere vite conclamat, non
ignarus: tu in metro delectas, tu in prosa
prodes, tu in utroque gnauiter utrumque
atque ingenue concatenas. Arripis crede
michi, auditorum animos quorumcumque,
ut si ille doctrinaliter dixerit: indoctum
doctumque fugat recitator acerbus, michi
liceat assertiue dicere: Indoctum doctumque
tenes dictator amene. Tuum est uidere
si claudicet uersus; meum est ut exprimam
quod uolo. Hic legum professores hactenus
eloquentia imbuti, hic pyeridum alumpni,
|
|