Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 350


2. Praeterea, quilibet actus meritorius meretur hoc quod sub merito cadit. Si
ergo contingit augmentum gratiae mereri, sequitur quod quolibet actu meritorio
gratia augmentabitur; quod falsum est.
3. Praeterea, ex eisdem principiis ex quibus aliquid innascitur, et augmentatur.
Cum igitur principium gratiae sub merito non cadat, videtur quod nec augmentum
eius.
4. Praeterea, nullus meretur illud quod est in eius potestate. Sed in potestate
habentis gratiam est ut non tantum in eo quod est persistat, sed ut in melius
proficiat. Ergo ipsum profectum gratiae non contingit mereri.
5. Praeterea, actus remuneratus non expectat ulterius praemium. Sed si contingeret
augmentum gratiae mereri, gratia augmentata actus ille remuneratus
foret. Ergo ei ulterius praemium non deberetur, quod est inconveniens.
SED CONTRA est, quod Augustinus dicit, quod gratia meretur augeri
ut aucta mereatur et perfici; et ita augmentum gratiae sub merito cadit.
Praeterea, magis est gratiam perfici quam gratiam augeri. Sed gloria cadit sub
merito, quae nihil aliud est quam perfecta gratia. Ergo et augmentum gratiae
sub merito cadit.
Solutio
Respondeo dicendum, quod sicut culpae redditur duplex poena: una quae comitatur
ipsam culpam, ut conscientiae remorsus, et huiusmodi, secundum quod
Augustinus dicit in lib. 1 Confess., quod inordinatus animus sibi ipsi est
poena; alia quae infligitur exterius a iudice Deo vel homine: ita etiam duplex
est praemium respondens merito: unum quod comitatur ipsum actum meritorium,
ut ipsa delectatio boni operis, et similia; aliud quod pro bono opere redditur
a Deo vel homine, ut vita aeterna et quidquid hoc modo redditur. Ad hoc
autem duplex praemium diversimode actus meritorius ordinatur: quia ad primum
praemium est proportionatus secundum formam suam: verbi gratia, ex
hoc ipso quod est actus ab habitu perfecto procedens, delectabilis est; unde in
principium actus reducitur sicut in causam: sed ad praemium quod exterius
redditur, ordinatur secundum proportionem dignitatis tantum; ut qui tantum
meruit, tantum remuneretur in quocumque bono, et qui tantum peccavit tantum
puniatur. Secundum hoc ergo dico quod per actum meritorium contingit mereri
augmentum gratiae sicut praemium concomitans naturam actus meritorii, cum
naturale sit ut omnis actus possit in acquisitionem vel augmentum similis habitus
vel effective vel dispositive.

Torna all'inizio