Clara Assisiensis: Regula

Pag 2295


et dilectissimi pueri pauperculis panniculis involuti, in praesaepio
reclinati
, et sanctissimae matris eius moneo, deprecor et
exhortor sorores meas, ut vestimentis semper vilibus induantur.
[Caput III - De divino officio et ieiunio, de confessione et com-
munione].

Sorores litteratae faciant divinum officium secundum consuetudinem
fratrum minorum, ex quo habere poterunt breviaria, legendo
sine cantu. Et quae occasione rationabili non possent aliquando
legendo dicere horas suas, liceat eis sicut aliae sorores dicere Pater
noster
. Quae vero litteras nesciunt dicant viginti quatuor Pater
noster pro matutino, pro laude quinque, pro prima vero, tertia,
sexta, nona, pro qualibet istarum horarum septem; pro vesperis autem
duodecim, pro completorio septem. Pro defunctis etiam dicant
in vesperis septem Pater noster cum Requiem aeternam, pro matutino
duodecim, cum sorores litteratae teneantur facere officium
mortuorum. Quando vero soror monasterii nostri migraverit, dicant
quinquaginta Pater noster.
Omni tempore sorores ieiunent. In Nativitate vero Domini
quocumque die venerit, bis refici possint. Cum adolescentulis debilibus
et servientibus extra monasterium, sicut videbitur abbatissae
misericorditer dispensetur. Tempore vero manifestae necessitatis
non teneantur sorores ieiunio corporali.
Duodecim vicibus ad minus de abbatissae licentia confiteantur
in anno. Et cavere debent ne alia verba tunc inserant, nisi quae

Torna all'inizio