.
21. Magister Ambrosius ita ordinavit,
Suas scolas libere Gyrhaldo donavit,
Vobis utilissimum quod esse putavit;
Est et erit, siquidem hec Deus mandavit. .
.
22. Gerardi sub ferula <misit> militare,
Et si forsan queritis, dico vobis quare;
Breviter respondeo: quod est citra mare
Pre cunctis grammaticis maius luminare; .
.
23. Successit grammatico cunctis meliori,
Successit scientie, successit honori,
Et modis et gestibus eius et amori:
Vos Girardo igitur subsitis doctori. .
.
24. Gyrardus in omnibus vos illuminabit,
In tota grammatica vos clarificabit,
Naturam grammatice novit et monstrabit,
Vobis necessaria cuncta propinabit. .
.
25. Salvetur societas istic omni hora,
Gaudeat societas ista quam decora,
Cuius doctor providus surgens cum aurora
[….. ] placida † dulcora † .
.
26.Et[ . . . amen].
Assit vobis omnibus [ . . . ] iuv[amen],
Salus, vita, gaudium dicam et sol[amen]:
Vestrum clamet quilibet: fiat, fiat, [amen]. .