Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 24

Ep. 10


contraria permisit ita ut qui mulierculas habuerant retinerent et
qui non habebant illicita temeritate subintroducerent. Quod ut
audiuimus moleste ferentes, secundam ei scripsimus epistolam,
indignationis ei nostre motus ostendentes et idem preceptum
iterato acrius inculcantes, quin etiam ipsum ad synodum Romanam
que prima proxime quadragesime ebdomada futura est aduocauimus,
ut pro se rationem reddat et inobedientie causas, si
rationabiles habuerit, in audientia totius conuentus exponat.
Hec ideo, filii karissimi, uobis innotescimus ut anime uestre
saluti consulamus. Si enim beato Petro et sancte sedi apostolice
fronte aperta repugnans et contumax esse uoluerit, liquido manifestum
est quia qui matrem uel patrem inhonorat nullam a fidelibus
patris et matris filiis iure obedientiam exigere aut querere
debeat. Indignum est enim ut qui magistro detrectat subesse,
magister auditoribus postulet preesse. Quapropter omnibus,
sicut prediximus, maioribus atque minoribus Deo et beato Petro
adherentibus apostolica auctoritate precipimus, si in obduratione
sua persistere uoluerit, nullam ei obedientie reuerentiam exhibeatis.
Neque id anime uestre perniciem esse putetis. Nam si,
ut totiens iam prediximus, preceptis apostolicis uoluerit esse
contrarius, ab omni illius subiectionis iugo beati Petri auctoritate
absoluimus ita ut, si etiam sacramenti obligatione quilibet ei
fuerit obstrictus, quam diu Deo omnipotenti et sedi apostolice
rebellis extiterit, nulla ei fidelitatis exhibitione fiat obnoxius.
Non enim cuilibet persone contra creatorem suum, qui cunctis
preponendus est, aliquis debet obedire, sed debemus contra
Deum superbienti resistere ut, saltem hac necessitate coactus,
ad uiam iusticie addiscat redire. Quanti enim periculi quanteque
a christiana lege sit alienationis obedientiam maxime apostolice
sedi non exhibere, ex dictis beati Samuelis prophete potestis
cognoscere, que sanctissimus papa Gregorius in ultimo libro
Moralium procurauit exponere. Vt autem ea sint nobis in promptu,
scripta transmisimus, quatinus indubitanter sciatis nos uobis nouam
non dicere sed antiquam sanctorum patrum doctrinam propalare:
Hinc Samuel ait: "Melior est obedientia quam uictime, et auscultare
magis quam offerre adypem arietum; quoniam quasi peccatum ariolandi

Torna all'inizio