Solutio
Respondeo dicendum, quod in hoc videtur esse quaedam controversia inter
Hieronymum et Augustinum et Dionysium. Hieronymus enim ponit
duo: scilicet Angelos ante incarnationem mysterium humanitatis Christi nescivisse:
et quantum ad hoc videtur Augustinus, sibi obviare,
dicens, eos a saeculis, idest a principio mundi, cognovisse. Secundo ponit
Hieronymus quod hoc per homines didicerunt: et quantum ad hoc videtur sibi
obviare Dionysius, ponens homines de hoc ab Angelis edoctos
esse, secundum ordinem divinae legis inviolabiliter constitutum. Ut autem
sciatur qualiter unumquodque veritatem habere possit, distinguendum est
quantum ad primum, quod mysterium Incarnationis dupliciter potest considerari:
vel quantum ad substantiam facti; et sic omnes a principio cognoverunt, scilicet
incarnationem, passionem, et huiusmodi; vel quantum ad conditiones et
circumstantias mysterii, scilicet quod sub tali praeside, vel tali hora, et huiusmodi;
et hoc a principio non cognoverunt. His etiam modis differenter enarrant
Propheta et Evangelista: quia Propheta annuntiavit substantiam facti; sed
Evangelista recitat expletionis modum. Quantum etiam ad secundum distinguendum
est, quod Angeli dupliciter accipiunt cognitionem aliquarum rerum:
aut per illuminationem; et sic Angeli per homines nihil recipiunt, sed inferiores
a superioribus illuminantur, et superiores immediate a Deo, per quem modum
multas rationes mysteriorum Ecclesiae edocentur: aut per modum expletionis
rerum; et sic futura contingentia cognoscunt quando actu complentur, per hoc
quod eorum causae ad effectus determinantur, ut in eis cognosci possint; et ita
quaedam quae circa Incarnationis mysterium nesciebant, quando explebantur
praedicantibus apostolis cognoverunt, non tamen ab Apostolis edocti.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus vult, ut dicitur in Glossa super
eumdem locum, quod haec determinatio «per Ecclesiam» non determinet hoc
verbum «innotescat»; sed praecedens, scilicet «illuminare omnes»; ut sit sensus,
quod Apostolo erat data gratia illuminandi omnes per Ecclesiam, idest
omnes de Ecclesia. Hieronymus tamen vult quod determinet hoc verbum «innotescat»;
|
|