naturae fiunt iussu divino. Et quod haec dicantur miracula, contingit ex
tribus. Primo propter excessum, et singularem quemdam modum: sicut ranae
productae in Aegypto in tanta multitudine sicut antea visum non fuerat.
Secundo propter hoc quod hora determinata contingunt ad invocationem divini
nominis, sicut quod manus Ieroboam extensa contra prophetam arefacta fuit, et
ara eius divisa, 3 Reg., 13. Tertio quando aliquid universaliter contingit, sicut in
veteri lege de aqua zelotypiae, Numer. 5, quod post potum illius venter adulterae
divino miraculo putrescebat. Contra naturam autem dicitur fieri, quando in
re est aliquid contrarium ei quod fit; sicut si grave sursum moveretur, et quod
virgo peperit, vel aliquid huiusmodi; ita quod miraculose sequatur actus
manente contraria natura, quae scilicet est principium contrarii actus.
AD OBIECTA
Ad primum dicendum, quod creatio, proprie loquendo, non est opus miraculosum,
quia deficit una conditio miraculi: quamvis enim causam occultam
habeat, tamen non est in re unde aliter esse deberet: immo esse rerum naturali
quodam ordine a primo ente producitur, quamvis non per necessitatem naturae.
Ad secundum dicendum, quod nec etiam creatio animarum vel iustificatio
impiorum proprie miracula debent dici: quia quamvis sint praeter rationes
seminales agentes ad perfectionem effectus, non tamen sunt praeter eas disponentes:
dispositio enim corporis ad receptionem animae, et praeparatio voluntatis
ad susceptionem gratiae, est per virtutem creaturae collatam. Si tamen
sine tali praecedente praeparatione vel anima infunderetur vel gratia conferretur,
utrumque miraculum dici posset; ut patet in formatione primi hominis, et in
conversione Pauli. Nec tamen sequitur ex vi rationis inductae: quia «insolitum»,
quod in definitione miraculi ponitur, non dicit raritatem facti, sed excludit
solitum cursum naturae; unde si quotidie caeci illuminarentur, nihilominus
miraculum esset; quia praeter cursum naturalem, qui nobis est consuetus,
contingeret.
Ad tertium dicendum, quod resurrectio miraculosa erit: quamvis enim sit
secundum spem gratiae, est tamen supra spem naturae: et haec duplex spes
distinguitur in Glossa, Rom. 4, super illud: «Qui contra spem in spem credidit»
etc.
|
|